- PAGINAE Valvarum
- PAGINAE Valvarumapud Plin. l. 16. c. 42. Firmissima ad tectum abies, eadem valvarum paginis, et ad quacumque libeat intestina opera, firmissima, sive Graecô, sive Campanae fabricae artis genere spectabilis, ramentorum crinibus pampinatô semper orbe se volvens, ad incitatos runcinaerum raptus: Sunt τὰ σανιδώματα τῶ θυρῶν seu τὰ πήγματα. Propriae vero in valvis paginae, quia duplices sunt et complicantur replicanturque, ut librorum paginae. Fiericonsuevisse ex intestino opere, idem dicit: Dicebatur autem proprie intestinum opus, quod ex ligno fit, sed elegantiore fabrica et ea arte, quam minutiariam Galli appellant, Veteres quoque λεπτουργίαν Salmas. ad Solin. p. 1034.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.